[2] His nuntiis litterisque commotus Caesar duas legiones
in citeriore Gallia novas conscripsit et inita
aestate in ulteriorem Galliam qui deduceret Q. Pedium
legatum misit. Ipse, cum primum pabuli copia esse
inciperet, ad exercitum venit. Dat negotium Senonibus reliquisque Gallis
qui finitimi Belgis erant uti ea
quae apud eos gerantur cognoscant seque de his rebus
certiorem faciant. Hi constanter omnes nuntiaverunt
manus cogi, exercitum in unum locum conduci. Tum
vero dubitandum non existimavit quin ad eos
proficisceretur. Re frumentaria provisa castra movet
diebusque circiter XV ad fines Belgarum pervenit.
[3] Eo cum de improviso celeriusque omnium opinione
venisset, Remi, qui proximi Galliae ex Belgis sunt,
ad eum legatos Iccium et Andebrogium, primos civitatis,
miserunt, qui dicerent se suaque omnia in fidem
atque potestatem populi Romani permittere, neque
se cum reliquis Belgis consensisse neque contra populum
Romanum coniurasse, paratosque esse et obsides
dare et imperata facere et oppidis recipere et frumento
ceterisque rebus iuvare; reliquos omnes Belgas in
armis esse, Germanosque qui cis Rhenum incolant
sese cum his coniunxisse, tantumque esse eorum
omnium furorem ut ne Suessiones quidem, fratres
consanguineosque suos, qui eodem iure et isdem legibus
utantur, unum imperium unumque magistratum cum
ipsis habeant, deterrere potuelint quin cum iis consentirent.
[4] Cum ab iis quaereret quae civitates quantaeque in
armis essent et quid in bello possent, sic reperiebat:
plerosque Belgos esse ortos a Germanis Rhenumque
antiquitus traductos propter loci fertilitatem ibi consedisse Gallosque
qui ea loca incolerent expulisse,
solosque esse qui, patrum nostrorum memoria omni
Gallia vexata, Teutonos Cimbrosque intra suos fines
ingredi prohibuerint; qua ex re fieri uti earum rerum
memoria magnam sibi auctoritatem Illagnosque spiritus
in re militari sumerent. De numero eorum omnia se
habere explorata Remi dicebant, propterea quod propinquitatibus
adfinitatibus quo coniuncti quantam quisque
multitudinem in communi Belgarum concilio ad
id bellum pollicitus sit cognoverint. Plurimum inter
eos Bellovacos et virtute et auctoritate et hominum
numero valere: hos posse conficere armata milia
centum, pollicitos ex eo numero electa milia LX totiusque
belli imperium sibi postulare. Suessiones
suos esse finitimos; fines latissimos teracissimosque
agros possidere. Apud eos fuisse regem nostra etiam
memoria Diviciacum, totius Galliae potentissimum,
qui cum magnae partis harum regionum, tum etiam
Britanniae imperium obtinuerit; nunc esse regem
Galbam: ad hunc propter iustitiam prudentiamque
summam totius belli omnium voluntate deferri;
oppida habere numero XII, polliceri milia armata L;
totidem Nervios, qui maxime feri inter ipsos habeantur
longissimeque absint; XV milia Atrebates, Ambianos
X milia, Morinos XXV milia, Menapios VII milia,
Caletos X milia, Veliocasses et Viromanduos totidem,
Atuatucos XVIIII milia; Condrusos, Eburones, Caerosos,
Paemanos, qui uno nomine Germani appellantur,
arbitrari ad XL milia.
[5] Caesar Remos cohortatus liberaliterque oratione
prosecutus omnem senatum ad se convenire principumque
liberos obsides ad se adduci iussit. Quae
omnia ab his diligenter ad diem facta sunt. Ipse
Diviciacum Haeduum magnopere cohortatus docet
quanto opere rei publicae comnlunisque salutis intersit
manus hostium distineri, ne cum tanta multitudine
uno tempore confligendum sit. Id fieri posse, si suas
copias Haedui in fines Bellovacorum introduxerint et
eorum agros populari coeperint. His datis$\rangle$ mandatis
eum a se dimittit. Postquam omnes Belgarum copias
in unum locum coactas ad se venire vidit neque iam
longe abesse ab iis quos miserat exploratoribus et ab
Remis cognovit, flumen Axonam, quod est in extremis
Remorum finibus, exercitum traducere maturavit atque
ibi castra posuit. Quae res et latus ullum castrorum
ripis fluminis muniebat et post eum quae erant tuta
ab hostibus reddebat et commeatus ab Remis reliquisque
civitatibus ut sine periculo ad eum portari
possent efficiebat. In eo flumine pons erat. Ibi praesidium
ponit et in altera parte fluminis Q.Titurium
Sabinum legatum cum sex cohortibus relinquit; castra
in altitudinem pedum XII vallo fossaque duodeviginti
pedum muniri iubet.
[6] Ab his castris oppidum Remorum nomine Bibrax
aberat milia passuum VIII. Id ex itinere magno
impetu Belgae oppugnare coeperunt. Aegre eo die
sustentatum est. Gallorum eadem atque Belgarum
oppugnatio est haec: ubi circumiecta multitudine
hominum totis moenibus undique in murum lapides
iaci coepti sunt murusque defensoribus nudatus est,
testudine facta portas succedunt murumque subruunt.
Quod tum facile fiebat. Nam cum tanta multitudo
lapides ac tela coicerent, in muro consistendi
potestas erat nulli. Cum finem oppugnandi nox fecisset,
Iccius Remus, summa nobilitate et gratia inter suos,
qui tum oppido praeerat, unus ex iis qui legati de
pace ad Caesarem venerant, nuntium ad eum mittit,
nisi subsidium sibi submittatur, sese diutius sustinere
non posse.
[7] Eo de media nocte Caesar isdem ducibus usus qui
nuntii ab Iccio venerant, Numidas et Cretas sagittarios
et funditores Baleares subsidio oppidanis mittit;
quorum adventu et Remis cum spe delensionis studium
propugnandi accessit et hostibus eadem de causa spes
potiundi oppidi discessit. Itaque paulisper apud oppidum
morati agrosque Remorum depopulati, omnibus
vicis aedificiisque quo adire potuerant incensis, ad
castra Caesaris omnibus copiis contenderunt et a
milibus passuum minus duobus castra posuerunt; quae castra, ut fumo atque ignibus significabatur,
amplius milibus passuum VIII latitudinem patebant.
[8] Caesar primo et propter multitudinem hostium et
propter eximiam opinionem virtutis proelio supersedere
statuit; cotidie tamen equestribus proeliis quid
hostis virtute posset et quid nostri auderent periclitabatur.
Ubi nostros non esse inferiores intellexit,
loco pro castris ad aciem instruendam natura oportuno
atque idoneo, quod is collis ubi castra posita erant
paululum ex planitie editus tantum adversus in latitudinem
patebat quantum loci acies instructa occupare
poterat, atque ex utraque parte lateris deiectus habebat
et in fronte leniter fastigatus paulatim ad planitiem
redibat, ab utroque latere eius collis transversam
fossam obduxit circiter passuum CCCC et ad extremas
fossas castella constituit ibique tormenta conlocavit,
ne, cum aciem instruxisset, hostes, quod tantum
multitudine poterant, ab lateribus pugnantes suos
circumvenire possent. Hoc facto, duabus legionibus
quas proxime conscripserat in castris relictis ut, si
quo opus esset, subsidio duci possent, reliquas VI
legiones pro castris in acie constituit. Hostes item
suas copias ex castris eductas instruxerunt.
[9] Palus erat non magna inter nostrum atque hostium
exercitum. Hanc si nostri transirent hostes expectabant;
nostri autem, si ab illis initium transeundi
fieret, ut impeditos adgrederentur parati in armis
erant. Interim proelio equestri inter duas acies
contendebatur. Ubi neutri transeundi initium faciunt,
secundiore equitum proelio nostris Caesar suos in
castra reduxit. Hostes protinus ex eo loco ad flumen
Axonam contenderunt, quod esse post nostra castra
demonstratum est. Ibi vadis repertis partem suarum
copiarum traducere conati sunt eo consilio ut, si
possent, castellum, cui praeerat Q.Titurius legatus,
expugnarent pontemque interscinderent, si minus
potuissent, agros Remorum popularentur, qui magno
nobis usui ad bellum gerendum erant, commeatuque
nostros prohiberent.
[10] [Caesar] certior factus ab Titurio onlnem
equitatum et levis armaturae Numidas, funditores
sagittariosque pontem traducit atque ad eos contendit.
Acriter in eo loco pugnatum est. Hostes impeditos
nostri in flumine adgressi magnum eorum numerum
occiderunt; per eorum corpora reliquos audacissime
transire conantes multitudine telorum reppulerunt
primosque, qui transierant, equitatu circumventos
interfecerunt. Hostes, ubi et de expugnando oppido
et de flumine transeundo spem se fefellisse intellexerunt
neque nostros in locum iniquiorum progredi
pugnandi causa viderunt atque ipsos res frumentaria
deficere coepit, concilio convocato constituerunt
optimum esse domum suam quemque reverti, et quorum
in fines primum Romani exercitum introduxissent,
ad eos defendendos undique convenirent, ut potius
in suis quam in alienis finibus decertarent et domesticis
copiis rei frumentariae uterentur. Ad eam sententiam
cum reliquis causis haec quoque ratio eos
deduxit, quod Diviciacum atque Haeduos finibus Bellovacorum
adpropinquare cognoverant. His persuaderi
ut diutius morarentur neque suis auxilium terrent
non poterat.
[11] Ea re constituta, secunda vigilia magno cum,
strepitu ac tumultu castris egressi nullo certo ordine
neque imperio, cum sibi quisque primum itineris
locum peteret et domum pervenire properaret, fecerunt
ut consimilis fugae profectio videretur. Hac re statim
Caesar per speculatores cognita insidias veritus, quod
qua de causa discederent nondum perspexerat, exercitum
equitatumque castris continuit. Prima luce,
confirmata re ab exploratoribus, omnem equitatum,
qui novissimum agmen moraretur, praemisit. His
Q.Pedium et L.Aurunculeium Cottam legatos praefecit;
T.Labienum legatum cum legionibus tribus
subsequi iussit. Hi novissimos adorti et multa milia
passuum prosecuti magnam multitudinem eorum
fugientium conciderunt, cum ab extremo agmine, ad
quos ventum erat, consisterent fortiterque impetum
nostrorum militum sustinerent, priores, quod abesse
a periculo viderentur neque ulla necessitate neque
imperio continerentur, exaudito clamore perturbatis
ordinibus omnes in fuga sibi praesidium ponerent.
Ita sine ullo periculo tantam eorum multitudinem
nostri interfecerunt quantum fuit diei spatium; sub
occasum solis sequi destiterunt seque in castra, ut erat
imperatum, receperunt.
[12] Postridie eius diei Caesar, prius quam se hostes ex
terrore ac fuga reciperent, in fines Suessionum, qui
proximi Remis erant, exercitum duxit et magno itinere
[confecto] ad oppidum Noviodunum contendit. Id ex
itinere oppugnare conatus, quod vacuum ab
defensoribus esse audiebat, propter latitudinem fossae
murique altitudinem paucis defendentihus expugnare non
potuit. Castris munitis vineas agere quaeque ad
oppugnandum usui erant comparare coepit. Interim
omnis ex fuga Suessionum multitudo in oppidum
proxima nocte convenit. Celeriter vineis ad oppidum
actis, aggere iacto turribusque constitutis, magnitudine
operum, quae neque viderant ante Galli neque
audierant, et celeritate Romanorum permoti legatos ad
Caesarem de deditione mittunt et petentibus Remis ut
conservarentur impetrant.
[13] Caesar, obsidibus acceptis primis civitatis
atque ipsius Galbae regis duobus filiis armisque omnibus ex
oppido traditis, in deditionem Suessiones accipit
exercitumque in Bellovacos ducit. Qui cum se suaque
omnia in oppidum Bratuspantium contulissent atque
ab eo oppido Caesar cum exercitu circiter milia
passuum V abesset, omnes maiores natu ex oppido
egressi manus ad Caesarem tendere et voce significare
coeperunt sese in eius fidem ac potestatem venire
neque contra populum Romanum armis contendere.
Item, cum ad oppidum accessisset castraque ibi poneret,
pueri mulieresque ex muro passis mallibus suo more
pacem ab Romanis petierunt.
[14] Pro his Diviciacus (nam post discessum Belgarum
dimissis Haeduorum copiis ad eum reverterat) facit
verba: Bellovacos omni tempore in fide atque amicitia
civitatis Haeduae fuisse; impulsos ab suis principibus,
qui dicerent Haeduos a Caesare in servitutem redacto.
omnes indignitates contumeliasque perferre, et ab
Haeduis defecisse et populo Romano bellum intulisse.
Qui eius consilii principes fuissent, quod intellegerent
quantam calamitatem civitati intulissent, in Britanniam
profugisse. Petere non solum Bellovacos, sed
etiam pro his Haeduos, ut sua clementia ac
mansuetudine in eos utatur. Quod si fecerit, Haeduorum
auctoritatem apud omnes Belgas amplificaturum,
quorum auxiliis atque opibus, si qua bella inciderint,
sustentare consuerint.
[15] Caesar honoris Diviciaci atque Haeduorum causa
sese eos in fidem recepturum et conservaturum dixit,
et quod erat civitas magna inter Belgas auctoritate
atque hominum multitudine praestabat, DC obsides
poposcit. His traditis omnibusque armis ex oppido
conlatis, ab eo loco in fines Ambianorum pervenit;
qui se suaque omnia sine mora dediderunt. Eorum
fines Nervii attingebant. Quorum de natura
moribusque Caesar cum quaereret, sic reperiebat: nullum
esse aditum ad eos mercatoribus; nihil pati vini
reliquarumque rerum ad luxuriam pertinentium
inferri, quod his rebus relanguescere animos eorum
et remitti virtutem existimarent; esse homines feros
magnaeque virtutis; increpitare atque incusare reliquos
Belgas, qui se populo Romano dedidissent
patriamque virtutem proiecissent; confirmare sese
neque legatos missuros neque ullam condicionem pacis
accepturos.
[16] Cum per eorum fines triduum iter fecisset, inveniebat
ex captivis Sabim flumen a castris suis non
amplius milibus passuum X abesse; trans id flumen
omnes Nervios consedisse adventumque ibi Romanorum
expectare una cum Atrebatibus et Viromanduis,
finitimis suis (nam his utrisque persuaserant
uti eandem belli fortunam experirentur); expectari
etiam ab iis Atuatucorum copias atque esse in itinere;
mulieres quique per aetatem ad pugnam inutiles
viderentur in eum locum coniecisse quo propter
paludes exercitui aditus non esset.
[17] His rebus cognitis, exploratores centurionesque
praemittit qui locum castris idoneum deligant. Cum ex
dediticiis Belgis reliquisque Gallis complures Caesarem
secuti una iter facerent, quidam ex his, ut postea ex
captivis cognitum est, eorum dierum consuetudine
itineris nostri exercitus perspecta, nocte ad Nervios
pervenerunt atque his demonstrarunt inter singulas
legiones impedimentorum magnum numerum intercedere,
neque esse quicquam negotii, cum prima legio
in castra venisset reliquaeque legiones magnum spatium
abessent, hanc sub sarcinis adoriri; qua pulsa
impedimentisque direptis, futurum ut reliquae contra
consistere non auderent. Adiuvabat etiam eorum
collsilium qui rem deferebant quod Nervii antiquitus,
cum equitatu nihil possent (neque enim ad hoc
tempus ei rei student, sed quicquid possunt,
pedestribus valent copiis), quo facilius finitimorum
equitatum, si praedandi causa ad eos venissent, impedirent,
teneris arboribus incisis atque inflexis crebrisque in
latitudinem ramis enatis [et] rubis sentibusque
interiectis effecerant ut instar muri hae saepes
munimentum praeberent, quo non modo non intrari sed ne
perspici quidem posset. His rebus cum iter agminis
nostri impediretur, non omittendum sibi consilium
Nervii existimaverunt.
[18] Loci natura erat haec, quem locum nostri castris
delegerant. Collis ab summo aequaliter declivis ad
flumen Sabim, quod supra nominavimus, vergebat.
Ab eo flumine pari acclivitate collis nascebatur
adversus huic et contrarius, passus circiter CC infimus
apertus, ab superiore parte silvestris, ut non facile
introrsus perspici posset. Intra eas silvas hostes in
occulto sese continebant; in aperto loco secundum
flumen paucae stationes equitum videbantur. Fluminis
erat altitudo pedum circiter trium.
[19] Caesar equitatu praemisso subsequebatur omnibus
copiis; sed ratio ordoque agminis aliter se habebat
ac Belgae ad Nervios detulerant. Nam quod hostibus
adpropinquabat, consuetudine sua Caesar VI legiones
expeditas ducebat; post eas totius exercitus
impedimenta conlocarat; inde duae legiones quae proxime
conscriptae erant totum agmen claudebant praesidioque
impedimentis erant. Equites nostri cum funditoribus
sagittariisque flumen transgressi cum hostium
equitatu proelium commiserunt. Cum se illi identidem
in silvis ad suos reciperent ac rursus ex silva in
nostros impetum facerent, neque nostri longius quam
quem ad finem porrecta [ac] loca aperta pertinebant
cedentes insequi auderent, interim legiones VI quae
primae venerant, opere dimenso, castra munire
coeperunt. Ubi prima impedimenta nostri exercitus ab
iis qui in silvis abditi latebant visa sunt, quod tempus
inter eos committendi proelii convenerat, ut intra
silvas aciem ordinesque constituerant atque ipsi sese
confirmaverant, subito omnibus copiis provolaverunt
impetumque in nostros equites fecerunt. His facile
pulsis ac proturbatis, incredibili celeritate ad flumen
decucurrerunt, ut paene uno tempore et ad silvas et
in flumine [et iam in manibus nostris] hostes
viderentur. Eadem autem celeritate adverso colle ad
nostra castra atque eos qui in opere occupati erant
contenderunt.
[20] Caesari omnia uno tempore erant agenda: vexillum
proponendum, quod erat insigne, cum ad arma concurri
oporteret; signum tuba dandum; ab opere
revocandi milites; qui paulo longius aggeris petendi
causa processerant arcessendi; acies instruenda;
milites cohortandi; signum dandum. Quarum rerum
magnam partem temporis brevitas et incursus hostium
impediebat. His difficultatibus duae res erant
subsidio, scientia atque usus militum, quod superioribus
proeliis exercitati quid fieri oporteret non minus
commode ipsi sibi praescribere quam ab aliis doceri
poterant, et quod ab opere singulisque legionibus
singulos legatos Caesar discedere nisi munitis castris
vetuerat. Hi propter propinquitatem et celeritatem
hostium nihil iam Caesaris imperium expectabant, sed
per se quae videbantur administrabant.
[21] Caesar, necessariis rebus imperatis, ad cohortandos
milites, quam [in] partem fors obtulit, decucurrit et
ad legionem decimam devenit. Milites non longiore
oratione cohortatus quam uti suae pristinae virtutis
memoriam retinerent neu perturbarentur animo
hostiumque impetum fortiter sustinerent, quod non
longius hostes aberant quam quo telum adigi posset,
proelii committendi signum dedit. Atque in alteram
item cohortandi causa profectus pugnantibus
occurrit. Temporis tanta fuit exiguitas hostiumque
tam paratus ad dimicandum animus ut non modo ad
insignia accommodanda sed etiam ad galeas induendas
scutisque tegimenta detrahenda tempus defuerit.
Quam quisque ab opere in partem casu devenit
quaeque prima signa conspexit, ad haec constitit, ne
in quaerendis suis pugnandi tempus dimitteret.
[22] Instructo exercitu magis ut loci natura [delectusque
collis] et necessitas temporis quam ut rei militaris
ratio atque ordo postulabat, cum diversae legiones
aliae alia in parte hostibus resisterent saepibusque
densissimis, ut ante demonstravimus, interiectis
prospectus impediretur, neque certa subsidia conlocari
neque quid in quaque parte opus esset provideri
neque ab uno omnia imperia administrari poterant.
Itaque in tanta rerum iniquitate fortunae quoque
eventus varii sequebantur.
[23] Legionis VIIII. et X. milites, ut in sinistra parte
aciei constiterant, pilis emissis cursu ac lassitudine
exanimatos vulneribusque confectos Atrebates (nam
his ea pars obvenerat) celeriter ex loco superiore in
flumen compulerunt et transire conantes insecuti
gladiis magnam partem eorum impeditam interfecerunt.
Ipsi transire flumen non dubitaverunt et
in locum iniquum progressi rursus resistentes hostes
redintegrato proelio in fugam coniecerunt. Item alia
in parte diversae duae legiones, XI. et VIII., profligatis
Viromanduis, quibuscum erant congressae, ex
loco superiore in ipsis fluminis ripis proeliabantur.
At totis fere castris a fronte et a sinistra parte nudatis,
cum in dextro cornu legio XII. et non magno
ab ea intervallo VII. constitisset, omnes Nervii
confertissimo agmine duce Boduognato, qui summam
imperii tenebat, ad eum locum contenderunt; quorum
pars ab aperto latere legiones circumvenire, pars
summum castrorum locum petere coepit.
[24] Eodem tempore equites nostri levisque armaturae
pedites, qui cum iis una fuerant, quos primo hostium
impetu pulsos dixeram, cum se in castra reciperent,
adversis hostibus occurrebant ac rursus aliam in
partem fugam petebant; et calones, qui ab decumana
porta ac summo iugo collis nostros victores flumen
transire conspexerant, praedandi causa egressi, cum
respexissent et hostes in nostris castris versari
vidissent, praecipites fugae sese mandabant. Simul eorum
qui cum impedimentis veniebant clamor fremitusque
oriebatur, aliique aliam in partem perterriti ferebantur.
Quibus omnibus rebus permoti equites Treveri, quorum
inter Gallos virtutis opinio est singularis, qui auxilii
causa a civitate missi ad Caesarem venerant, cum
multitudine hostium castra [nostra] compleri, legiones
premi et paene circumventas teneri, calones, equites,
tunditores, Numidas diversos dissipatosque in omnes
partes fugere vidissent, desperatis nostris rebus
domum contenderunt: Romanos pulsos superatosque,
castris impedimentisque eorum hostes potitos civitati
renuntiaverunt.
[25] Caesar ab X. legionis cohortatione ad dextrum
cornu prolectus, ubi suos urgeri signisque in unum
locum conlatis XII. legionis confertos milites sibi
ipsos ad pugnam esse impedimento vidit, quartae
cohortis omnibus centurionibus occisis signiferoque
interfecto, signo amisso, reliquarum cohortium omnibus
fere centurionibus aut vulneratis aut occisis, in
his primipilo P. Sextio Baculo, fortissimo viro, multis
gravibusque vulneribus confecto, ut iam se sustinere
non posset, reliquos esse tardiores et non nullos ab
novissimis deserto loco proelio excedere ac tela
vitare, hostes neque a fronte ex inferiore loco
subeuntes intermittere et ab utroque latere instare et
rem esse in angusto vidit, neque ullum esse subsidium
quod submitti posset, scuto ab novissimis [uni] militi
detracto, quod ipse eo sine scuto venerat, in primam
aciem processit centurionibusque nominatim appellatis
reliquos cohortatus milites signa inferre et manipulos
laxare iussit, quo facilius gladiis uti possent. Cuius
adventu spe inlata militibus ac redintegrato animo,
cum pro se quisque in conspectu imperatoris etiam
in extremis suis rebus operam navare cuperet, paulum
hostium impetus tardatus est.
[26] Caesar, cum VII. legionem, quae iuxta constiterat,
item urgeri ab hoste vidisset, tribunos militum monuit
ut paulatim sese legiones coniungerent et conversa
signa in hostes inferrent. Quo facto cum aliis alii
subsidium ferrent neque timerent ne aversi ab hoste
circumvenirentur, audacius resistere ac fortius
pugnare coeperunt. Interim milites legionum duarum
quae in novissimo agmine praesidio impedimentis
fuerant, proelio nuntiato, cursu incitato in summo
colle ab hostibus conspiciebantur, et T.Labienus
castris hostium potitus et ex loco superiore quae res
in nostris castris gererentur conspicatus X.legionem
subsidio nostris misit. Qui cum ex equitum et
calonum fuga quo in loco res esset quantoque in
periculo et castra et legiones et imperator
versaretur cognovissent, nihil ad celeritatem sibi reliqui
fecerunt.
[27] Horum adventu tanta rerum commutatio est facta
ut nostri, etiam qui vulneribus confecti procubuissent,
scutis innixi proelium redintegrarent, calones perterritos
hostes conspicati etiam inermes armatis occurrerent,
equites vero, ut turpitudinem fugae virtute
delerent, omnibus in locis pugnae se legionariis
militibus praeferrent. At hostes, etiam in extrema
spe salutis, tantam virtutem praestiterunt ut, cum
primi eorum cecidissent, proximi iacentibus insisterent
atque ex eorum corporibus pugnarent, his deiectis
et coacervatis cadaveribus qui superessent ut ex
tumulo tela in nostros coicerent et pila intercepta
remitterent: ut non nequiquam tantae virtutis
homines iudicari deberet ausos esse transire latissimum
flumen, ascendere altissimas ripas, subire iniquissimum
locum; quae facilia ex difficillimis animi magnitudo
redegerat.
[28] Hoc proelio facto et prope ad internecionem gente
ac nomine Nerviorum redacto, maiores natu, quos
una cum pueris mulieribusque in aestuaria ac paludes
coniectos dixeramus, hac pugna nuntiata, cum
victoribus nihil impeditum, victis nihil tutum
arbitrarentur, omnium qui supererant consensu legatos ad
Caesarem miserunt seque ei dediderunt; et in
commemoranda civitatis calamitate ex DC ad tres
senatores, ex hominum milibus LX vix ad D, qui arma
ferre possent, sese redactos esse dixerunt. Quos Caesar,
ut in miseros ac supplices usus misericordia videretur,
diligentissime conservavit suisque finibus atque oppidis
uti iussit et finitimis imperavit ut ab iniuria et
maleficio se suosque prohiberent.
[29] Atuatuci, de quibus supra diximus, cum omnibus
copiis auxilio Nerviis venirent, hac pugna nuntiata
ex itinere domum reverterunt; cunctis oppidis castellisque
desertis sua omnia in unum oppidum egregie
natura munitum contulerunt. Quod cum ex omnibus
in circuitu partibus altissimas rupes deiectusque
haberet, una ex parte leniter acclivis aditus in
latitudinem non amplius pedum CC relinquebatur; quem
locum duplici altissimo muro munierant; tum magni
ponderis saxa et praeacutas trabes in muro
conlocabant. Ipsi erant ex Cimbris Teutonisque prognati,
qui, cum iter in provinciam nostram atque Italiam;
facerent, iis impedimentis quae secum agere ac portare
non poterant citra flumen Rhenum depositis custodiae
[ex suis] ac praesidio VI milia hominum una reliquerant.
Hi post eorum obitum multos annos a finitimis
exagitati, cum alias bellum inferrent, alias
inlatum defenderent, consensu eorum omnium pace
facta hunc sibi domicilio locum delegerant.
[30] Ac primo adventu exercitus nostri crebras ex oppido
excursiones faciebant parvulisque proeliis cum
nostris contendebant; postea vallo pedum XII in
circuitu milium crebrisque castellis
circummuniti oppido sese continebant. Ubi vineis actis aggere
extructo turrim procul constitui viderunt, primum
inridere ex muro atque increpitare vocibus, quod tanta
machinatio a tanto spatio institueretur: quibusnam
mallibus aut quibus viribus praesertim homines tantulae
staturae (nam plerumque omnibus Gallis prae
magnitudine corporum quorum brevitas nostra
contemptui est) tanti oneris turrim in muro sese posse
conlocare confiderent?
[31] Ubi vero moveri et adpropinquare muris viderunt,
nova atque inusitata specie commoti legatos ad
Caesarem de pace miserunt, qui ad hunc modum locuti,
non se existimare Romanos sine ope divina bellum
gerere, qui tantae altitudinis machinationes tanta
celeritate promovere possent, se suaque omnia eorum
potestati permittere dixerunt. Unum petere ac deprecari:
si forte pro sua clementia ac mansuetudine,
quam ipsi ab aliis audirent, statuisset Atuatucos esse
conservandos, ne se armis despoliaret. Sibi omnes
fere finitimos esse inimicos ac suae virtuti invidere;
a quibus se defelldere traditis armis non possent.
Sibi praestare, si in eum casum deducerentur, quamvis
fortunam a populo Romano pati quam ab his per
cruciatum interfici inter quos dominari consuessent.
[32] Ad haec Caesar respondit: se magis consuetudine
sua quam merito eorum civitatem conservaturum, si
prius quam murum aries attigisset se dedidissent;
sed deditionis nullam esse condicionem nisi armis
traditis. Se id quod in Nerviis fecisset facturum
finitimisque imperaturum ne quam dediticiis populi
Romani iniuriam inferrent. Re renuntiata ad suos
illi se quae imperarentur facere dixerunt. Armorum
magna multitudine de muro in fossam, quae erat
ante oppidum, iacta, sic ut prope summam muri
aggerisque altitudinem acervi armorum adaequarent,
et tamen circiter parte tertia, ut postea perspectum
est, celata atque in oppido retenta, portis patefactis eo
die pace sunt usi.
[33] Sub vesperum Caesar portas claudi militesque ex
oppido exire iussit, ne quam noctu oppidani a
militibus iniuriam acciperent. Illi ante inito, ut
intellectum est, consilio, quod deditione facta nostros
praesidia deducturos aut denique indiligentius
servaturos crediderant, partim cum iis quae retinuerant
et celaverant armis, partim scutis ex cortice factis
aut viminibus intextis, quae subito, ut temporis
exiguitas postulabat, pellibus induxerant, tertia
vigilia, qua minime arduus ad nostras munitiones accensus
videbatur, omnibus copiis repente ex oppido eruptionem
fecerunt. Celeriter, ut ante Caesar imperaverat,
ignibus significatione facta, ex proximis castellis
eo concursum est, pugnatumque ab hostibus ita acriter
est ut a viris fortibus in extrema spe salutis iniquo
loco contra eos qui ex vallo turribusque tela iacerent
pugnari debuit, cum in una virtute omnis spes consisteret.
Occisis ad hominum milibus IIII reliqui
in oppidum reiecti sunt. Postridie eius diei refractis
portis, cum iam defenderet nemo, atque intromissis
militibus nostris, sectionem eius oppidi universa
Caesar vendidit. Ab iis qui emerant capitum numerus
ad eum relatus est milium LIII.
[34] Eodem tempore a P. Crasso, quem cum legione una
miserat ad Venetos, Venellos, Osismos, Coriosolitas,
Esuvios, Aulercos, Redones, quae sunt maritimae
civitates Oceanumque attingunt, certior factus est omnes
eas civitates in dicionem potestatemque populi Romani
esse redactas.
[35] His rebus gestis omni Gallia pacata, tanta huius
belli ad barbaros opinio perlata est uti ab iis
nationibus quae trans Rhenum incolerent legationes ad
Caesarem mitterentur, quae se obsides daturas,
imperata facturas pollicerentur. Quas legationes Caesar,
quod in Italiam Illyricumque properabat, inita proxima
aestate ad se reverti iussit. Ipse in Carnutes, Andes,
Turonos quaeque civitates propinquae iis locis erant
ubi bellum gesserat, legionibus in hiberna deductis,
in Italiam profectus est. Ob easque res ex litteris
Caesaris dierum XV supplicatio decreta est, quod ante
id tempus accidit nulli.