<- CARMINA CATVLLI - LATEIN ->
Carmen 101 - ad inferias |
MVLTAS per gentes et multa per aequora uectus aduenio has miseras, frater, ad inferias, ut te postremo donarem munere mortis et mutam nequiquam alloquerer cinerem. quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum. heu miser indigne frater adempte mihi, nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum tradita sunt tristi munere ad inferias, accipe fraterno multum manantia fletu, atque in perpetuum, frater, aue atque uale. |
Carmen 102 - ad Cornelium Nepotem |
SI quicquam tacito commissum est fido ab amico, cuius sit penitus nota fides animi, meque esse inuenies illorum iure sacratum, Corneli, et factum me esse puta Arpocratem. |
Carmen 103 - ad Silonem |
AVT sodes mihi redde decem sestertia, Silo, deinde esto quamuis saeuus et indomitus: aut, si te nummi delectant, desine quaeso leno esse atque idem saeuus et indomitus. |
Carmen 104 |
CREDIS me potuisse meae maledicere uitae, ambobus mihi quae carior est oculis? non potui, nec, si possem, tam perdite amarem: sed tu cum Tappone omnia monstra facis. |
Carmen 105 - ad Mentulam |
MENTVLA conatur Pipleium scandere montem: Musae furcillis praecipitem eiciunt. |
Carmen 106 |
CVM puero bello praeconem qui uidet esse, quid credat, nisi se uendere discupere? |
Carmen 107 - ad Lesbiam |
SI quicquam cupido optantique optigit umquam insperanti, hoc est gratum animo proprie. quare hoc est gratum nobis quoque carius auro quod te restituis, Lesbia, mi cupido. restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te nobis. o lucem candidiore nota! quis me uno uiuit felicior aut magis hac est optandus uita dicere quis poterit? |
Carmen 108 - ad Cominium |
SI, Comini, populi arbitrio tua cana senectus spurcata impuris moribus intereat, non equidem dubito quin primum inimica bonorum lingua exsecta auido sit data uulturio, effossos oculos uoret atro gutture coruus, intestina canes, cetera membra lupi. |
Carmen 109 - ad Lesbiam |
IVCVNDVM, mea uita, mihi proponis amorem hunc nostrum inter nos perpetuumque fore. di magni, facite ut uere promittere possit, atque id sincere dicat et ex animo, ut liceat nobis tota perducere uita aeternum hoc sanctae foedus amicitiae. |
Carmen 110 - ad Aufilenam |
AVFILENA, bonae semper laudantur amicae: accipiunt pretium, quae facere instituunt. tu, quod promisti, mihi quod mentita inimica es, quod nec das et fers saepe, facis facinus. aut facere ingenuae est, aut non promisse pudicae, Aufillena, fuit: sed data corripere fraudando officiis, plus quam meretricis auarae quae sese toto corpore prostituit. |
Carmen 111 - ad Aufilenam |
AVFILENA, uiro contentam uiuere solo, nuptarum laus ex laudibus eximiis: sed cuiuis quamuis potius succumbere par est, quam matrem fratres efficere ex patruo... |
Carmen 112 - ad Nasonem |
MVLTVS homo es, Naso, neque tecum multus homo te scindat: Naso, multus es et pathicus. |
Carmen 113 - ad Gaium Heluium Cinnam |
CONSVLE Pompeio primum duo, Cinna, solebant Maeciliam: facto consule nunc iterum manserunt duo, sed creuerunt milia in unum singula. fecundum semen adulterio. |
Carmen 114 - ad Mentulam |
FIRMANVS saltu non falso Mentula diues fertur, qui tot res in se habet egregias, aucupium omne genus, piscis, prata, arua ferasque. nequiquam: fructus sumptibus exsuperat. quare concedo sit diues, dum omnia desint. saltum laudemus, dum modo ipse egeat. |
Carmen 115 - ad Mentulam |
MENTVLA habet instar triginta iugera prati, quadraginta arui: cetera sunt maria. cur non diuitiis Croesum superare potis sit, uno qui in saltu tot bona possideat, prata arua ingentes siluas saltusque paludesque usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum? omnia magna haec sunt, tamen ipsest maximus ultro, non homo, sed uero mentula magna minax. |
Carmen 116 - ad Gellium |
SAEPE tibi studioso animo uenante requirens carmina uti possem mittere Battiadae, qui te lenirem nobis, neu conarere tela infesta mittere in usque caput, hunc uideo mihi nunc frustra sumptum esse laborem, Gelli, nec nostras hic ualuisse preces. contra nos tela ista tua euitabimus amitha at fixus nostris tu dabis supplicium. |
Fragmenta |
Hunc lucum tibi dedico consecroque, Priape, qua domus tua Lampsaci est quaque ... Priape. nam te praecipue in suis urbibus colit ora Hellespontia, ceteris ostriosior oris. de meo ligurrire libido est at non effugies meos iambos |